ARCUS Triumphales

ARCUS Triumphales
ARCUS Triumphales
olim honoris virtutisque causâ erecti sunt iis, qui externis gentibus domitis, singulares victorias patriae pepererunt. Ii primum rudes fuêre ac simplices, idque vel lateritii, ut Romuli: vel ex rudi lapide quadrato, ut Camilli: ex mamore dein facti sunt, ut Caesaris in foro: Drusi cum tropaeis, in via Appia: Traiani in eiusdem foro: Gordiani in Viminali: Gratiani, item Theodosii, non longe a via Triumphali etc. cum superbis inscriptionibus et incisis victoriarum monumentis. Forma eorum antiquitus semictreulatis fuit, unde apud Ciceronem fornix Fabianus, qui a Victore Arcus Fabianus nuncupatur. Postea quadrata; ita ut in medio ampla esset porta fornicata, cui ab utroque latere minores portae additae. Intra mediae autem portae fornicem Victoriae pependerunt alatae, quae transeunti Victoricoronam demissae im ponerent. Superior arcus pars spatia habebat, in quibus, vel qui tubis canerent, vel qui tropaez maxime insignia ostentarent, stetissle existimantur. Quae magnisicentia Augusti temporibus, vel paulo ante, coepit. Novitium quidem hoc inventum Plinius vocat, verum non tam de ipsis arcubus, quam de luxu et magnificentia insolita, intelligendus est. Autiquissimi arcus tres, novitio Plinio quinque memorantur, Georg. Fabricius in sua Roma c. 15. Imo quatuordecim in urbe arcus ex
Historicis et P. Victore iuprimis, enumerat Onufrius Panvinius, sed ante Titum neminem Imperatorum arcum triumphalem statuisse, contendit Battholom. Marlianus Topogr. l. 4. c. 17. Sicut autem virtutis ergo primitus Arcus hi erecti fuêre, ita sequioribus saeculis sola saepe Imperatorum libido eos sibi statuit. Sueton. in Domit. c. 13. Ianos Arcusque cum quadrigis et insignibus trinmphorum, per regiones urbis, tantos et tot exstruxit, ut cuidam Graece inscriptum arcui sit, Aream et calvitium. Illum enim, ut Ausonius habet, in Caesarib. Monost. de Ordine XII. Imperat. v. ult.
---- Calvum dixit sua Roma Neronem.
Habebant Arcus a triumphantibus nomina, dictique sunt Septimil Severi, Gallieni, Titi, Fabianus etc. Solebantque a Senatu ante diem Triumpho praestitutum et quidem ex manubiis, ut et Templa, aliaque victoriae monumenta, exstrui. Hinc Roma ad Honorium, apud Claudian. de 6. eius Cons. v. 369.
Ast ego frenabam geminos, quibus altior ires.
Electi candoris equos, et nominis Arcum
Iam molita tui, per quem radiante decorus
Ingrediere togâ.
Nec nomina tantum Ducum seu Imperatorum triumphantium, verum et hostium devictorum gens, gesta, habitus et spolia iis inseulpebantur, velut in omne tempus mansurum tropaeum: Unde idem Claudian. de laud. Stiliconis l. 3. v. 63.
--- --- Septem circumspice montes,
Qui solis radios auri fulgore lacessunt,
Indutosque Arcus spoliis.
Transiit consuetudo a veteri ad novam quoque Romam, unde Corippus in Iustin. min. arcuum saepe meminit, sed dubium an Triumphales illi et perpetui, an subitâ lignorum congestione in publica laetitia tantum erigi eaque absolutâ subverti soliti fuerint? Icones Arcuum triumphalium, tum in Antiquis Gamuccii, tum in veterib. nummis, magnô numerô exhibentur: aliquas etiam reperias apud Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 10. c. 29. ad cuius l. 1. c. 13. Vide qucque paralipomena Thomae Dempsteri.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • MANUBIAE — praeda quae manis capta est A. Gellio l. 13. c. 24. Nonio, manus exuviae; Isidoro sic dictae sunt, quod manibus detrahuntur. Asconius Paedianus in 3. contra Verrem, auctor est, Veteres manubias dixisse spolia quaesita de vivo hoste nobili per… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Nathan Chyträus — (eigtl. Nathan / Nathanael Kochhaff / Kochhafe, nach griech. χύτρα „Kochtopf“ zu lat. Chytraeus gräzisiert, * 15. März 1543 in Menzingen; † 25. Februar 1598 in Bremen) war evangelischer Theologe, Poet und Philologe. Er gilt als „bedeutendster… …   Deutsch Wikipedia

  • COLUMNA Trajani — ingens Romanae magnificentiae monumentum. Haec in medio Fori Traiani, post bellum Dacicum ab hoc per Apollodcrum aedificati, sita fuit, hodieque adhuc apparet, alta, ut habet P. Victor, pedes 128. Praeter enim arcus triumphales columnasque… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TRAJANA Columna — Scriptorum monumentis et antiquis nummis celebrata, in medio Foro Traiani sita fuit hodieque apparet. Fuit autem inter coeterea Caesarum opera Traiani Forum maxime admirandum, ut Cassiodorus testatur, cum ait: Traiani Forum vel sub assiduitate… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ABSIS — Graece Α᾿ψὶς et Absida, fornix est, arcus, haemisphaerium et quod in curvamen arcuatum constituitur. Hinc arcus Imperatorum triumphales Graeci Apsidas vocant, Cael. Rhodig. Antiqq. lect. l. 28. c. 10. Apud Ecclesiasticae rei Scriptores, modo… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • QUINSAEUM — urbs ampla Sinensium, Tantae magnitudinis Mendeyio Ponto, Herrerae, Maldonato et Trigaltio, ut expedi tus eques intra diei spatium vix illam circumdare cursu possit, utpote ambit. leuc. 30. longitud. 10. latitud. 5. Ibi portae 470. tantaeque… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”